lb fr pt en de it
Bëschofswei . Ordination épiscopale  
29 settembre 2019

Bolla Vescovo Ausiliare di Lussemburgo (LAT)

Franciscus Episcopus Servus Servorum Dei dilecto Filio Leoni Wagener, e clero archidioecesis Luxemburgensis ibique hactenus Vicario Generali, in eadem electo Episcopo Auxiliari simulque titulo Aquaenovensi in Numidia exornato, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Gloriam Domini speculantes, qui cognoscimus quomodo ministerium iustitiae in ea abundet, in eandem imaginem transformemur a claritate in claritatem (cfr 2 Cor 3, 9.18), apud Altissimum tenentes cogitatio nostra et deprecatio ad Christum sine intermissione dirigentes, qui venit ad nos ostendens consolationem suam, si dignam illi ab intus paraverimus mansionem (De imitatione Christi, II, 2. 5). Habentes igitur talem spem, dum ad augendam fidelium religionem et animarum salutem intendimus procurandam, paterna mente ad spirituales gregis Luxemburgensis flectimur necessitates, cuius Sacrorum Antistes, Venerabilis Frater Ioannes Claudius Hollerich, S.I, subsidiarium archidioecesis gerendae operis Nobis significavit iuvamen, quo populus Dei evangelico verbo et exemplo uberius aleretur. De te ergo, dilecte Fili, cogitavimus, qui, multis cumulatis meritis in pastoralibus tuis exercitis officiis, peritiae in negotiis gerendis sacerdotaliumque una et humanarum dotum ornamento te ostendisti suffultum, quae aptum te efficiunt ad haec munia explenda.

Proinde, audito Consilio Congregationis pro Episcopis, Apostolica Nostra auctoritate, te Episcopum Auxiliarem in communitate ecclesiali Luxemburgensi constituimus, episcopali addito titulo Aquaenovensi in Numidia debitisque concessis iuribus congruisque impositis obligationibus huic officio adnexis. Ordinationem episcopalem ubivis extra Urbem, servatis liturgicis normis, a catholico Episcopo suscipere poteris; tuum autem erit antea fidei professionem dare et iusiurandum fidelitatis erga Nos Successoresque Nostros, ad ecclesiasticae legis normas.

Deus, exspectatio et spes nostra, clementer gratiae suae super te et, pro quibus operaberis, fidoles dona multiplicet propitius, ut, spe, fide et caritate ferventes ac perfecte in interiora Iesu introeuntes, in eiusdem mandatis perseveretis.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo quarto mensis Iulii, anno Domini bis millesimo undevicesimo, Pontificatus Nostri septimo.

FRANCISCUS PP.

Bolla Vescovo Ausiliare di Lussemburgo (LAT)
 
Ä e r z b i s t u m    L ë t z e b u e r g   .   A r c h e v ê c h é   d e   L u x e m b o u r g    .   
YouTube
SoundCloud
Twitter
Instagram
Facebook
Flickr
Service Kommunikatioun a Press . Service Communication et Presse
Äerzbistum Lëtzebuerg . Archevêché de Luxembourg

© Verschidde Rechter reservéiert . Certains droits réservés
Dateschutz . Protection des données
Ëmweltschutz . Protection de l'environnement
5 avenue Marie-Thérèse
Bâtiment H, 1er Étage
L-2132 Luxembourg
+352 44 74 34 01
com@cathol.lu